HISTORIA LIBRI IV REGUM

CAPUT XLV: De incendio templi, et urbibus, et Godolia

#IV Reg. XXV; Jer. XL#Jer. XL

Igitur in undecimo anno Sedeciae, mense quinto, decimo die mensis, ipse est annus decimus nonus Nabuchodonosor regis Babylonis, Nabuzardan incendit domum Domini, et domum regis, et omnes domos Jerusalem, et totum murum Jerusalem per circuitum destruxit, et tulit omnia vasa domus Domini, et columnas duas, et mare aeneum, et ligavit populum, ut adduceret eum in Babylonem. Et isti proprie dicuntur captivitas Judae. Et tulit Jeremiam de vestibulo carceris, de quo mandatum acceperat Nabuzardan in hunc modum: Tolle illum, et pone super eum oculos tuos, et ut voluerit facias ei Tunc praefecit terrae Godoliam filium Aicham, ut praeesset pauperibus qui relicti erant, et agricolis, et vinitoribus, ut redderent singulis annis vectigalia regi Babylonis. Sedit autem Nabuzardan in Rama, et trahebantur ante eum catenati. Et tollens de medio eorum Jeremiam, dixit ad eum: Veni mecum in Babylonem, et honorabo te. Quod si displicet tibi, reside. Omnis terra in conspectu tuo est, habita apud Godoliam, et quocunque volueris vade. Et tradidit ei Nabuzardan cibaria, et munuscula, et dimisit eum. Similiter et Rechabitas liberos abire dimisit. Sedit itaque Jeremias, et Baruch notarius ejus in medio populi, qui relictus fuerat. Nabuzardan vero abiit in Babylonem, trahens secum captivitatem. Hic fuit exitus regni Hebraeorum. Et regnatum est, secundum Josephum, in eo annis quingentis et quatuordecim et mensibus sex, diebus decem. Secundum librum vero Regum, non plene quingentis, et fuerunt in eo reges a David viginti et unus. Ab aedificatione vero templi fluxerant anni quadringenti septuaginta et menses sex, et dies decem. Ab egressu autem populi ab Aegypto anni mille, et sexaginta duo, et menses sex et dies decem. Fuerunt autem in templo per successionem quindecim summi sacerdotes, a primo Sadoc, quem instituit Salomon, usque ad patrem Josedec, quem interfecit rex Babylonis.